Linke Glosse
-b¶ Quod dic ut in summa de arbitris § pot(est) aut(em) esse arbitersecundum Azo. .
-:.¶ Nota in arbitris compromitti posse.
Haupttext
Cum nova nostri nominis sanctione statutum sit, ut iudices de questionibus cognoscentes .f. per nostram celsitudinem debeant promoveri .g. , iunctas et amezatores, qui per privatorum consensus ad decidendas questiones in predictis locis Neapolis, Amalfie et Surrenti et circumstantibus eligebantur hucusque, qui nullam aliam iurisdictionem habebant, nisi que ab eligentibus conferebatur eisdem, in posterum eligi prohibemus, sed per iudices tantum a nobis statutos coram eorum compalatiis et baiulis causas omnes examinari volumus et per sententiam terminari .h. . A quorum sententiis appellationes [20r] non ad compares vel ad iunctas, ut dictum est, sed ad celsitudinem nostram vel ad officiales nostros, camerarios, iustitiarios, magistros iustitiarios, sicut in reliquis regni partibus deferantur, arbitriis -a super rebus, de quibus -b de iure potest in arbitros compromitti -:. , propterea non negandis -c . oo-
Rechte Glosse
.f.¶ Tollit quandam consuetudinem que consuevit fieri Neapoli, Amalfia et Surrenti circa eligendos iudices.