III. 8/V2: 3.4.5
Linke Glosse

-c¶ nota omnes per homines communi iure dominii faciente presumi idest prima facie ad imperatoris demanium pertinere.


-e¶ hoc pertinet ad probationem veri dominii . Gu[isandus de Rubo] G[uisandus de Rubo]´


-f) Nota qualiter probetur vassallagium, cum questio infertur a fisco contra barones, qui contendunt suos esse vassallos. Andreas [de Barulo]


-g¶ s. de probatio. insti. l. probationum. An[dreas de Barulo]


-h¶ que est s(upra), de probatio. l. fi.


-i¶ nota legis presumptioni standum esse donec presumptio, etiam facti, tollatur probatione s(upra) de alie. rerum in iud(icio) deduca. i. An[dreas de Barulo]


Haupttext
De probatione per instrumenta publica super questione homagii.
Idem augustus

Si dubitatio -a aliqua super hominibus oriatur, quod eos cesariani nostri ad nostrum demanium pertinere -b contendant, possessores autem, qui feuda forte in civitatibus tenent vel hereditagia possident, ipsos ad feuda vel hereditagia sua asserant pertinere, formam huiusmodi volumus observari, ut omnes omnino ad nostrum demanium pertinere dicantur, communi iure dominii -c pro nobis prima facie faciente -d , quos possessor per privilegia -e -f , ut nostra lex -g sanxit -h , aut per emptionalia publica et autentica instrumenta ad se non probaverit -i pertinere -k ; vel felicium regum tempore, predecessorum nostrorum, predecessoribus suis, qui -l feudum ipsum tenuerint, iuraverint -m et de feudo suo tenuerint et hodie de feudo ipso inveniantur aliquid pro certo tenere. Duo -n igitur -o sunt necessario requirenda ad hoc, ut homines, quos aliquis in civitatibus et castris nostri demanii tenet, recommendatorum vel affidatorum iure ad nostrum demanium nequeant revocari, videlicet quod predictis predecessorum nostrorum temporibus homines ipsos ipsi vel antecessores sui tenuerint et quod eisdem temporibus ab ipsis vel predecessoribus suis de feudo vel hereditagio suo tenuerint aliquid, propter quod ipsorum homines merito censeantur.

Rechte Glosse