Linke Glosse
-a¶. Nota: romanam ecclesiam apud aliarum ecclesiarum omnium iudicari.
-b¶ Nota crimen hereseos et dapnate secte crimine lege maiestatis peius et orribilius iudicari.
-:¶ Ut C. e. l. manicheos § i. b.
-c¶ Qui autem dicatur reus crimine perduellionis leg.ff. de crimine l. ma. l. is qui.
-d¶ Ut C. ad l. Iul. ma. l. iiii.
-e¶e. t. l. ult. et fac. ad h. ff. ad l. iul. mag. l. fi isti. de h[ae]r[e]. ab in test. § per congr. ff. de donat. l. donationes § fi. et fac. c. e. i. iii. §. in mortem et de h[aere]. no. C. de testa. ma(n)u. l. ii.
Haupttext
De hereticis et Patarenis.
Inconsutilem tunicam Dei nostri dissuere conantur heretici et vocabuli vitio servientes, quod significationem divisionis enuntiat, et in ipsius indivisibilis fidei unitate conantur inducere sectionem et oves a Petri custodia, cui pascende a pastore bono sunt credite, segregare. Hii sunt lupi rapaces intrinsecus eousque mansuetudinem ovium pretendentes, quousque possint ovile subintrare dominicum. Hii sunt angeli pessimi. Hii sunt filii pravitatum a patre nequitie et fraudis auctore ad simplices animas destinati. Hii sunt colubri, qui columbas decipiunt. Hii sunt serpentes, qui latenter videntur inserpere et sub mellis dulcedine virus evomere, ut, dum vite cibum ministrare se simulant, a cauda feriunt et mortis poculum velut quoddam durissimum aconitum immiscent. Horum secte veteribus, ne in publicum prodeant, non sunt notate nominibus, vel, quod est forte nefandius, non contente, ut vel ab Arrio Arriani vel a Nestorio Nestoriani aut a similibus similes nuncupantur, sed in exemplum martirum, qui pro fide catholica martiria subierunt, Patarenos se nominant, velut expositos passioni. Huiusmodi miseri Patareni, a quibus abest sancta credulitas trinitatis eterne, sub uno contextu nequitie insimul tres offendunt, Deum videlicet, proximos et seipsos. Deum, cum Dei fidem et filium non agnoscunt. Decipiunt proximos, dum ipsis sub specie spiritualis alimonie heretice pravitatis oblectamenta ministrant. Crudelius etiam seviunt in seipsos, dum post animarum dispendium corpora denique seve mortis illecebris, quam per agnitionem veram et vere fidei possent evadere, vite prodigi et necis improvidi sectatores involvunt, et, quod est ipso di [f2r] cto durissimum, superstites etiam non terrentur exemplo. Contra tales itaque Deo et hominibus sic infestos continere non possumus motus nostros, quin debite ultionis in eos gladium exeramus, et tanto ipsos instantius prosequamur, quanto in evidentiorem iniuriam fidei Christiane prope Romanam -a ecclesiam, que caput aliarum ecclesiarum omnium iudicatur, superstitionis sue scelera latius exercere noscuntur, adeo quod ab Ytalie finibus, presertim a partibus Lombardie, iam usque ad regnum nostrum Sicilie sue perfidie rivulos derivarunt. Quod acerbissimum iudicantes statuimus in primis, ut crimen hereseos et -b dampnate secte cuiuslibet, quocumque censeantur nomine sectatores, prout veteribus legibus -: est inductum, inter publica crimina numerentur. Immo crimine lese maiestatis nostre debet ab omnibus horribilius iudicari, quod in divine maiestatis iniuriam noscitur attemptatum, quamquam iudicii potestate alterum alterum non excedat. Nam sicut perduellionis -c crimen personas adimit -d dampnatorum et bona et dampnat etiam post obitum memoriam -e defunctorum, sic et in predictorum crimine, quo Patareni notantur, per omnia volumus observari. Ut ipsorum nequitia, qui, quia Deum non sequuntur, in tenebris ambulant, detegatur, nemine etiam deferente investigari volumus diligenter huiusmodi sceleris patratores et per officiales a- nostros sicut et alios malefactores inquiri b- , ac inquisitione notatos, si levis suspicionis argumento tangantur, a viris ecclesiasticis et prelatis examinari iubemus. Per quos si evidenter inventi fuerint a fide catholica saltim in aliquo articulo o-- deviare ac per ipsos pastorali more commoniti tenebrosis diaboli relictis insidiis noluerint agnoscere Deum lucis, sed in erroris concepti constantia perseverent, presentis nostre legis edicto dampnatos mortem pati Patarenos decernimus, quam affectant, ut vivi in conspectu populi comburantur flammarum commissi iudicio. Nec dolemus, quod in hoc ipsorum satisfacimus voluntati, ex quo penam solummodo, nec fructum aliquem alium consequuntur erroris. Apud nos pro talibus nullus intervenire presumat c- . Quod qui fecerit, in ipsum nostre indignationis aculeos convertemus.
Rechte Glosse
a-¶ Nota ergo de malefactoribus debet inquiri nemine deferente, sicut s. e. l. ponit ut bona sic similitudo. .
b-¶ Inquiri. Nota patarenos sicut alios malefactores per officiales diligenter investigari et inquiri debere eos nemine deferente, ut hic et i(nfra) de inq. et male. l. si dapna et ff. de offi. praesidis l. congruitet ff. ad l. iul. pecul. l. long. iulia § mandatis autem.
o--¶ Concordat § e. l. ii. in fi. l.
c-¶ Sicut et in crimine lese maiestatis nullus audet supplicare, et qui fecerit insanis efficitur ut C. ad l. iul. ma[iest]. l. quisquis. § denique.