III. 27//LA: 3.12.2
Linke Glosse

-a¶ servato tamen ordine, qui ponitur in aut. cessante, que est signata in C. de legitti. heredibus. G[uisandus de Rubo]


-b¶ servata tamen sexus prerogativa inter fratres et sorores, ut s(upra) l. proxima. G[uisandus de Rubo]


-cde bonis patris, alioquin succedunt , habita tamen distinctione maioris etatis, aut si vivant lege francorum, ut supponit infra in ea(dem) l. in filiabus.


-d¶ nunquid frater succedat in acquisitione; videtur hic innuere quod sic, quia in eo, quod excludit nepotem ex fratre amictere fratrem, quia quod in uno prohibuit etc. Tu dic contra ut in consti. feudi in l. i. § si aut(em) unus Andr[eas de Barulo]


-e¶ In usibus vero feudorum omnino repelluntur femine etiam filie, ut in l. i. § hoc aut. And[reas de Barulo]


Haupttext
De successione nobilium in feudis.

Ut de successionibus comitum et nobis in capite tenent vel a aliis etiam nulla omnino in posterum dubitatio possit oriri, dilucida constitutione sancimus feuda tenenti filios et nepotes et ex eis pronepotes et trinepotes et usque in infinitum .d. ex descendenti linea descendentes, cuiuscumque sexus sint, libere .e. et absolute posse succedere, servata tamen sexus prerogativa, ut mulieri masculus preferatur, nec nonnon maioris etatis inter eos, qui vivunt in regno speciali iure Francorum. Ex collaterali linea [44r] venientes ut fratres, sive ex utroque parente -a sive ex altero tantum, et sorores in capillo, expulso etiam communi patre superstite, omnino succedant. -b ¶ Coniugate autem et dotate -c a fratrum successionibus repelluntur. Filii autem fratrum in hiis, que communis patris fuerunt, avi eorum scilicet, idem ius quod pater eorum habeant. In acquisitis autem patruo ex largitione nostra vel quolibet titulo iure suo nepotes ex fratribus non succedunt. -d ¶ In ultimo autem gradu positis, scilicet filiis nepotum ex fratribus et sequentibus, in hiis etiam, que communis proavi fuerunt, successio non defertur. ¶ Filie autem in capillo post mortem patris in domo manentes maiores sorores coniugatas et dotatas de bonis patris excludunt. Ceterum si de bonis patris -e dotate non sunt, maiores minoribus preferuntur, si Francorum iure vivant; si autem iure Longobardo, collatis dotibus in viriles partes successione divisa portionem suam coniugata seu coniugate, quecumque sint, poterunt vendicare. ¶ In omnibus autem, in quibus supra diximus aliquos velut ultimiores gradu sive in communium predecessorum rebus sive in acquisitis excludi debere, spem nostre gratie petentibus non negamus, immo ipsos aliis in liberalitate nostra preferre disponimus, si eiusdem feudi ad nos rationabiliter devoluti simul competitores existant, dummodo tantum nostre curie offeratur, quantum ab exteris est oblatum. Si tamen nos vel in demanio nostro feuda ipsa tenere velimus vel aliis ex mera liberalitate donare, iniuriam nullus sibi fieri extimet, si, quod ad ius nostrum iuste devolvitur, vel retineamus nobis vel aliis, qui a nobis prestolantur beneficia, conferamus.

Rechte Glosse

.d.¶ nota, admictitur finitas, licet regulariter pro[nepos] reprobetur, et concor. in usibus feudi. l. i. § hoc quoque. And[reas de Barulo]


.e.¶ dum tamen non recipiant sacramenta ab homnibus nisi, ut dicitur s(upra) e. l. i. G[uisandus de Rubo]


Textkritischer Apparat