III. 35/V2: 3.17.2
Linke Glosse

-a¶ nota: unumquemque scire debere inventiones regni ad fiscum specialiter pertinere si earum dominus non apparet


-b¶ nota: absentibus a maiestate imperiali a misericorditer esse provisum. An[dreas de Barulo]


Haupttext
De thesauris inventis iustitiariis vel baiulis ad opus fisci assignandis.

Pecuniam si quis invenerit, aurum, argentum, lapides pretiosos vel quaslibet res, que sue non sunt, inventas iustitiariis nostris vel baiulis ipsarum partium statim ostendat et sine dilatione ipsemet ad magnam curiam nostram deferat et assignet. Alioquin et ipse furti pena tenebitur. Scire enim debet unusquisque inventiones -a regni nostri, quarum dominus non apparuerit, ad fiscum specialiter pertinere. Pietas enim nostra propter absentes misericorditer statuit -b ipsas res , postquam ad manus curie pervenerint, usque ad annum completum per se conservare, ut, si forte aliquis infra annum venerit et de rebus ipsis aliquas fore suas probaverit, quod suum fuerit, consequatur. Alioquin post transactum annum fiscalibus utilitatibus ascribantur

Rechte Glosse
Textkritischer Apparat
Allegationen
Binnenverweise

Keine Quellen-Referenzen gefunden.

Quellenverweise

Keine Titel-Referenzen gefunden.