Linke Glosse
Haupttext
dotario
Si aliquis baro -c vel miles uxorem duxerit et tria feuda habuerit, liceat ei in dotarium uxori sue unum de tribus feudis constituere. Ceterum si plura feuda tribus habeat, pro portione, que superius statuta est, habita dotarium ipsum constituere licebit. Comes autem vel baro, qui castra teneat, de castris ipsis dotarium constituere poterit, dum tamen castrum, unde baronia vel comitatus nomen assumit, in dotarium constituere non possit.
Rechte Glosse
-c ¶ nota dodario, quale posse constitui, quod dic, ut infra e. l. licentia