II. 12
Linke Glosse

-b¶ et sic nota quod ubi magis habundat crimen ibi acrius et acerbius puniri debet in multis crassantibus opus sit exemplo ut ff. de penis l. aut. fran. in fi.


-c¶ Nota: hic quod dicitur quis deludere curiam si non persistit in causam.


Haupttext

Accusatorum temeritatem -a antiquis legibus odiosam tanto magis nos ipsi persequimur, quanto in nostra re publica ipsam magis invenimus abundare -b . Hac igitur constitutione sancimus, ut, si quis a curia nostra vel iustitiariis regionum aliquem citari petierit et citatus tamquam obedientie filius in peremptorio sibi dato compareat accusatori suo legitime responsurus, accusatore in accusati dispendium et in delusionem -c curie minime comparente, accusatorem eundem sexta parte bonorum mobilium multari censemus, expensis nichilominus accusato sacramento suo cum taxatione iudicis declarandis integre restitutis. Que omnia per eum, qui reum ipsum coherceri mandavit, perfecte executioni mandentur. Abolitionem namque accusator, si volebat ab accusatione desistere, a nobis poterat impetrare, quam iusta de causa petitam nostra serenitas non negasset.

Rechte Glosse
Textkritischer Apparat
Allegationen
Binnenverweise

Keine Quellen-Referenzen gefunden.

Quellenverweise