Linke Glosse
Haupttext
Rapinas .f. eorum, qui de rebus naufragium, incendium aut ruinas subitas patientium rapere invitis dominis temptaverint aliquid, tanto severius puniri censemus, quanto securius perpetrantur, dum domini personarum [f. 8r] aliquando periculis irretiti circa rerum custodias redduntur incauti nec ab illis dampna pati verentur, quos ad ipsorum desideratum auxilium et opem necessariam extimant concurrisse -a . Tales itaque in rapinis huiusmodi deprehensos aut sponte confessos capitali sententia feriendos esse censemus, ac de bonis ipsorum, que ad legitimos -b successores pervenire debebunt, rapta in quadruplum restitui dominis -c debere mandamus. Huic etiam saluberrime sanctioni adiciendum duximus, ut omnes, quibus facultas erit succurrere, talibus in tante necessitatis articulo constitutis sine mora et occasione aliqua subvenire cum hiis, que ad incidentes casus necessaria viderint, pro posse festinent. Negligentes autem, si probata causa legitime se nequiverint excusare, unius augustalis pena multandos esse censemus.
Rechte Glosse
.f.¶ Punit pena capitali rapientes incendio ruina naufragio et de bonis suis usque ad quadruplum sat. fit. .