Linke Glosse
Haupttext
De homicidiis et dampnis, quorum auctores inveniri non possunt.
Super incisionibus arborum .b. et combustionibus domorum et ceteris maleficiis, que clam nocturnis temporibus committuntur, generalem constitutionem nostris fidelibus promulgamus, ut, si commissores inveniri non possunt aut, sicut multotiens accidit, per locorum incolas occultantur, homines .c. locorum .d. ipsorum , in quibus maleficia committuntur, ad dampnorum restitutionem integre arceantur. Qua restitutione tam illos, quibus pro nostris servitiis talia acciderunt, quam reliquos, quibus hec ex inimicitia seu aliquo odio evenerunt, frui volumus et gaudere nec minus Iudeos et etiam Saracenos, quos, quia Christianis secte diversitas reddit infestos, omni alio auxilio destitutos protectionis nostre potentia pati non possumus defraudari. Predicti autem clandestini et nocturni malefactores .e. , si in ipso facinore deprehensi vel aliter legitime convicti fuerint, capite puniantur. [f. 7v]
Rechte Glosse
.b.¶ Punitur villa vel locus in qua datur dapnum (= damnum) clandestinum (=clamdestinum).
.c.¶ Hoc verum est, si commissores maleficii inveniri non possunt aut certe persone de eodem maleficio non accusarentur, ut, infra e. l. si dapna..
.d.¶ Nota: homines locorum debere restituere dapna(=damna) clam. nocturnis temporibus commissa, ut hic et infra e.l. si dapna.
.e.¶ Nota: clandestinos et nocturnos malefactores capite puniendos fore.