III. 25/V2: 3.11.2
Linke Glosse
Haupttext
De nuntianda morte baronis imperatori. om.

om.

Post mortem baronis seu militis, qui a comite vel barone alio baroniam aliquam vel feudum tenuerit, que in quaternionibus doane nostre baronum inveniuntur inscriptis, defuncti mortem per comitem vel baronem, a quo predicta tenuerit, excellentie nostre volumus nuntiari .b. et quid et quantum sit illud, quod defunctus ab ipso tenebat. Mobilia etiam decedentis scribi volumus seriatim, et ea omnia in publica documenta redacta ad nostram curiam destinari iubemus, ut ex iussione nostra, quibus predicta assignari debeant, iniungatur. Baroniam etiam sive feudum, quod ad concessionem munificentie nostre spectat, si quando a nobis concedi contigerit, ut est moris, litteras nostras ad eum, a quo feudum tenetur, curabimus destinare et quod id, quod tenetur ab eo, sive sit castrum sive terra plana, ei, cui nos concessimus, debeat assignare. Recepto autem man [43v] dato nostro et nulla mora protracta comes vel baro id exequi procurabit, suscepto verumtamen aliquo, ut est moris, quod quantitatem decem unciarum auri non excedat, pro assignanda possessione terre concesse.

Rechte Glosse

.b.¶ que descriptio cum sic dari debet copia reclamandi, et tunc debet nunciari cum nullo iure possidere, vel vendere constiterit, ut C. lib. x. de bonis vacantibus l. ult. G[uisandus de Rubo]


Allegationen
Binnenverweise

Keine Quellen-Referenzen gefunden.

Quellenverweise