Linke Glosse
Haupttext
De intrantibus regnum, ut arma in regno deponant.
Homines extra regnum e- , postquam regnum intraverint, arma prohibita nullatenus deferre permittimus. Que si scientes f- detulerint, pene, quam contra delatores armorum, qui in regno morantur, edidimus g- , subiacebunt. Et ut ignorantiam simulare non possint, statim per officiales nostros, cum regnum intraverint, ipsis volumus hoc exponi h- , ut et pancerias et loricas indutas non deferant et ut, postquam ad loca destinata pervenerint, omnia [f. 4r] omnino arma deponant, dum tamen intra civitates et villas cultellos et enses etiam portare non possint.
Rechte Glosse
e-¶ Superior constitutio prohibet regnicolos ferre arma ista prohibet venientes extra regnum. . // ¶ ut supra eo.s. e. l. intentionis.
f-¶ Nota aliquem excusari ignorantia.
g-¶ Ut s. e. l. intentionis.
h-¶ Nota bonum argumentum, quod extranei non tenentur de banno (=dabbo/damno), quod factum est in civitate, nisi ab officialibus fuerit nuntiatum andr[reas], quod **debet ut** in iur. civi. dic. ut notat Rofred. in libelli, de edic(to) si quis iudici non optemp(eraverit) § queritur ecce.