Linke Glosse
-eFehlt
Haupttext
Quod nullus prelatus, comes vel baro officium iustitiarii gerat.
Ea, que ad speciale decus et merum imperium celsitudinis nostre spectare noscuntur, per presumptiones illicitas a nemine volumus usurpari. Hoc igitur nostre maiestatis edicto in perpetuum valituro firmiter inhibemus prelatis ecclesiarum, comitibus, baronibus, militibus et locorum universitatibus, ne iustitiariatus officium in terris suis gerere audeant vel gerendum alicui demandare -d , sed magistris iustitiariis et iustitiariis ab excellentia nostra statutis intendant. Contra presentem autem constitutionem nostri culminis satagentes, tam statuentes iustitiarios quam statutos, totius terre -e sue publicatione multamus.