Linke Glosse
-aa-F: glossplace= "marginright", refplace= "rightcolumn", textus corruptus ¶ hoc dicit ad not[andum differentiam sui vil]lani qui verberatus [a domino suo] sine iusta causa do[minus sie amictit homagium, ut. s(upra) [de feu. et re. feu. l.] si vasallus .
-bb-F: glossplace= "marginright", refplace= "rightcolumn", textus corruptus¶ ut s. e. t. l. va[rietates dicorum].
Haupttext
De iniuriis nobilium personarum.
Ut dignitatum gradus et hominum qualitates in iniuriis apertius distinguantur, statuimus burgensem seu rusticum, qui militem verberaverit, nisi se probabiliter defendendo hoc fecerit, percutientis manus detruncatione .e. puniri .f.. ¶ Eadem pena vallecto imminente, qui militem nobilioris gradus verberare temptaverit. Ceterum si eque nobilem verberaverit, honore militie in perpetuum ipsum volumus esse privandum, et ut nobilium iudiciis non intersit et quod per annum esse debeat extra regnum. ¶ Si vero minus nobilem verberare temptaverit, eadem pena privationis militie et iudiciorum scilicet teneatur. Equum est enim eum militie decore privari, qui militiam, dignitatis cuiuslibet fundamentum, pudicitie nescius et pudoris ignarus dedecorare temptavit. Denique si miles militem verberaverit extra regnum spatio annali proscriptum iniurias inferentem armorum et equorum suorum omnium amissione [47v] multandum esse iubemus. ¶ Ceterum si burgensem aut rusticum, qui vassallus -a suus non sit, verberaverit miles, consideratis a iudice singulis, que in extimatione iniuriarum consideranda esse prediximus, taxatione -b et sacramento iniuriam passi precedentibus, pro qualitate iniurie reum puniendum esse censemus.
Rechte Glosse
.e.-kF: glossplace= "marginright", refplace= "leftcolumn"; textus corruptus ¶ nota : manus detruncatione puniri burgensem seu [...]sa rusticum qui militem verberavit. .
.f.-l F: glossplace= "marginright", refplace= "leftcolumn", textus corruptus ¶ Dum tamen sit miles, qui honorem militaris decenter observet in equis et armis et aliis signis, quibus barones et milites condecet honorarii, ut s(upra) de probatione instr. l. prosequentes SL: beachte höher aggregierte Binnengliederung des Titels 'de probatione' et in(fra) de nova militia l. constitutione.