I. 2
Linke Glosse

-a¶ Nota quod ex ista littera potest probari, quod infamis non potest esse testis.


-b¶ Nota i(nfra) de penis contumac. penamin prima colupna.


Haupttext

Patarenorum receptatores, credentes et complices et quocumque modo fautores, qui, ut a pena alios possint eximere, de se velut improvidi non formidant, publicatis bonis omnibus relegandos in perpetuum esse censemus. Ipsorum filii ad honores aliquos [2v] nullatenus admittantur, sed infamie perpetue nota laborent, ut nec in testes in causis, a quibus repelluntur -a infames, aliquatenus admittantur. Si tamen aliquis de filiis fautorum vel receptatorum huiusmodi detexerit aliquem Patarenum, de cuius perfidia manifeste probatur, in fidei premium, quam agnovit, fame pristine de imperiali clementia restitutionis in integrum beneficium consequatur. -b

Rechte Glosse
Textkritischer Apparat
Allegationen
Quellenverweise