Linke Glosse
Haupttext
Intentionis nostre salubre propositum non tam circa puniendas maleficia -a commissa versatur, quam ut committendis -b eisdem via et materia precludatur. Quia igitur tam violentiis quam homicidiis ipsis interdum armorum prohibitorum portatio causam prestat, occurrere potius eligentes in tempore quam post exitum vindicare, presenti lege omnibus regni nostri fidelibus prohibemus, ut nullus arma moluta et prohibita, cultellos cum punctis videlicet, enses -c , lanceas, pancerias, scuta -d vel loricas, clavas ferreas etiam et alia omnia arma, que nocendi magis causa quam alterius cuiuslibet liciti operis gratia sunt parata, secum deferre presumat. Curialibus autem et servientibus eorum, quousque nobiscum in curia commorantur vel domum aut domo redeunt vel pro nostris servitiis transmittuntur, arma predicta prohibita illis deferre permittimus. A tenore etiam presentis sanctionis eximimus milites et filios militum et burgenses, quibus enses deferre, cum ipsos extra loca, que inhabitant, pro agendis suis equitare contigerit, minime prohibemus, ita tamen ut, cum ad loca predicta reversi fuerint vel alicubi hospitantur, enses ipsos in continenti deponant. Quisquis autem post hec prohibita arma detulerit, si quidem comes a- fuerit, quinque uncias, si baro, quatuor, si simplex miles, tres, si burgensis b- , duas, si rusticus, unam unciam fisco nostro componat. Quam penam si egentes c- forte deludant, publicis operibus deputentur ad tempus d- . Que omnia per magistrum iustitiarium et iustitiarios debite executioni tradantur.
Rechte Glosse
-c¶ Nota que dicantur arma prohibita.
-d¶ Que licet non finit arma molita tamen prohibere ne portentur. Et inponere poenam portantibus pertinent ad" iustitiarum, ut in fi. huius l. et ita liquet gratia exempli, dici. l. de offi. magistri iust. et iustici. l. i..
b-¶ Nota penam portantium arma prohibita.