Linke Glosse
Haupttext
De hiis, qui habent uxores questuosas.
Idem
rex.
Quamvis uxorem suam suspectam quis habeat vel famosam, si tamen ei fidem
habeat, eum lenocinii non dampnamus. Quis enim alieni thori iure inquietet quietem?
¶ Quod si patenter deprehenderimus quem piam habere uxorem questuosam,
dignam nostris temporibus mox sequamur pene vindictam. Eum quoque
pena
infamie condempnamus.