Linke Glosse
Haupttext
De adhibenda fideiussione dominorum seu vassallorum.
Si dominus vassallum suum, qui pro eo in criminali et capitalis causa fideiusserit, a fideiussione non liberaverit, ipso iure homagium eius amittat. ¶ Si vero in civili causa vel pro debito pro ipso fideiubentem liberare non curaverit .a., ad omne dampnum quod proinde vassallus incurrerit, dominus teneatur, data licentia pignorandi .b. vassallis dominos suos in mobilibus aut deinde in hereditagiis et ultimo in feudalibus etiam et vendendi mobilia, postquam pro dominis suis solverint, et hereditagia, postquam per annum a die solutionis et pignorationis ea tenuerint, ut ex predictorum pretio sue indempnitati provideant. ¶ Feudalia tamen capta pignori alienare non poterunt, sed ex eorum fructibus indempnitati sue similiter prospicere curabunt. E contrario si vassallus dominum pro eo in criminali causa fideiubentem liberare neglexerit, quicquid ab ipso tenet, amittat. ¶ In questione civili seu pro debito si dominum, fideiussorem suum, vassallus detractaverit expedire, data plena licentia domino pignorandi ad omne dampnum, quod proinde [f. 42r] incurrerit dominus, vassallus eius integre teneatur.