Linke Glosse
-a¶ De pena tamen habent aliquam partem ut i[nfra] e. prox.
-b¶ Nota qui possunt imponere defensam, et qui cognoscant de eis.
Haupttext
De defensis impositis ab officialibus et pena defense.
Fidelium nostrorum iniurias, qui sola protectionis nostre post Deum defensione letantur, pro posse precidere cupientes magistro iustitiario, iustitiariis, camerariis, regni nostri baiulis et locorum iudicibus, qui vice administrationis nostre gubernacula susceperunt, defensas imponendi concedimus facultatem -a , si quando in locis ipsis aut circa ea rixas, que vulgariter mellede dicuntur, iniurias, violentias aut huiusmodi flagitia forte prenoverint committenda, ita tamen, ut de defensis per camerarios, baiulos et iudices supradictos seu etiam per privatas personas indictis non -b ipsi, sed magister iustitiarius et iustitiarii nostri cognoscant. Iam enim a subiectis nostris non aberit tuitionis nostre licentia, cum per eos, quibus mansuetudinis nostre confertur auctoritas, ipsorum defensio procuratur, et sic nos etiam, qui prohibente individuitate persone ubique personaliter esse non possumus, ubique potentialiter esse credamur.