I. 42,2
Linke Glosse

-a ¶ Cum petitur debitum a fisco debet probari numeratio per testes vel per instrumentum, quod faciat mentionem de numeratione concordat l. de officio mag. cam. l. penultima. Andre[as de Barulo].


Haupttext
De eodem. (Novelle)

Causas per magistros camerarios in regno vel per capitaneos in imperio coram eis contra fiscum motas et ad curiam terminandas relatas super debitis et rebus mobilibus suo iure diffiniat, idem de modicis immobilibus sicut de domo una, vinea una, que non sunt magni pretii. Super aliis autem conscientiam nostram, quam citius poterit, per [f. 11v] se vel per unum ex iudicibus consultabit, hoc specialiter super curie debitis -a observato, quod non tantum per instrumenta confessionum, sed per testes, qui numerationi naturali interfuerint, de debito probetur, nisi iudex et notarius et testes in instrumento subscripti non de confessione tantum, sed quod ipsi interfuerint numerationi, testentur.

Rechte Glosse
Textkritischer Apparat
Allegationen
Quellenverweise

Keine Titel-Referenzen gefunden.