III. 45//LA 3.20.2
Linke Glosse

-de-¶ nota grave dispendendium et inrecuperabile dapnum contingere ex imperitia medicorum.


-ef-F: glossplace= rightmargin, bottom and leftmargin bottom, refplace= rightcolumn ¶ idest suprascriptionem qui scribebat se medicum et in hac significatione ponitur C. de hiis qui pot. no. ti. in testu et in sum[m]a; vel quia gerebat se pro medico ut ff. ad l. cor. de fal. l. eos § ult. et ff. de aqui. poss. l. possideri § si servus quem possidebam . Si vero aliquis vel literatus qui non gerit se pro medico dat alicui consilium maxime gratis vel causa pietatis seu consanguinitaits non tenetur: argumentum optimum ad hoc supra de officio ad. l. fi. ibi denique clericos etc. Ad hoc etiam facit quod dicitur de advocato ex eo quod dat alicui consilium immo potest esse advocatus alterius partis et redditur ratio, quia si aliter diceretur, nulli daretur consilium, quod dic. ut no. ff. de postu. l. ult. secundum Azo(nem). Hoc etiam innuit verbum istud practicari quod ponitur in fine huius legis, quod significat consuetudo et experientia curandi ut C. de epis. et cler. l. parabolam. G[uisandus de Rubo]


-fg-F, fol. 1r glosseplace= "marginright", refplace= "rightcolumn" ¶ non enim sufficit aliquem esse peritum in arte, nisi sit approbatus in fide, ut ff. de ven. inspic. l.i. et rubro et ovidius in libro tristium tristium 'fluctibus in mediis navem palinure relinque ne tua sit fuge minor in arte fides'


Haupttext
De prohibendis medicis mederi sine testimonialibus litteris magistrorum .

om.

Utilitati speciali prospicimus, cum communi saluti fidelium providemus. Attendentes igitur grave dispendium et irrecuperabile -d dampnum, quod posset contingere ex imperitia medicorum, iubemus in posterum nullum medici titulum -e pretendentem audere praticari aliter vel mederi, nisi Salerni primitus in conventu publico magistrorum iudicio comprobatus cum testimonialibus litteris de fide et sufficienti -f scientia tam magistrorum quam ordinatorum nostrorum ad presentiam nostram vel nobis a regno absentibus ad illius presentiam, qui vice nostra in regno remanserit, ordinatus accedens a nobis vel ab eo medendi licentiam consequatur, pena publicationis bonorum et annalis carceris imminente hiis, qui contra hoc nostre serenitatis edictum ausi fuerint in posterum praticari.

Rechte Glosse