I. 74
Linke Glosse

-a¶ Non servantur. And[reas de Barulo].


Haupttext
De salario baiulorum, iudicum et notariorum curie.

Cum -a iuxta providum et salubre consilium antiquorum viam precidere cupiditatibus cupientes de camera nostra salaria baiulis, iudicibus et notariis providimus exhibenda, non iniusta recompensatione providimus, ut obventiones omnes, que de tricesimis, penis legitimis seu iudicialibus multis, bannis aut quibuslibet similibus aliquibus nostris fidelibus inferuntur, baiulis seu iudicibus ipsis obveniunt, integre nostris erariis applicentur. De quibus omnibus magistri camerarii per singulos quatuor menses cum baiulis diligentem rationem exponant et relictis sibi pro se, iudicibus atque notariis pro rata temporis statutis expensis, quod supererit, pro curia nostra conservent. Et ut cuiuslibet peculatus via cuilibet precludatur et modus, providimus, ut obventiones predicte ad infrascriptam formam per prefatos baiulos, iudices et notarios recipiantur et recepte serventur, videlicet ut in scrineo uno tres claves diversas et foramen obliquum ad immissionem auri habente, quarum predictarum quilibet unam apud se retineat, percepta pecunia reponatur, quod nonnisi in presentia magistri camerarii per omnes predictos aut aliquem eorum valeat aperiri. Per singulos etiam quatuor menses a magistro camerario de baiulorum, iudicum atque notariorum processibus inquiretur, et deinde anno perfecto per generales inquisitores a nostra curia destinatos exactissima fiet inquisitio contra eos. Qui autem inventi fuerint per magistrum camerarium supradictum vel per inquisitores eosdem in inquisitione culpabiles, videlicet quod odio vel amore, prece vel pretio alicuius iustitiam facere petentibus denegassent aut per fraudem infra statutum tempus detraxissent vel quod sue iurisdictioni subiectos per venales sententias aut similibus aliis gravaminibus manifestis oppresserint, remissa inquisitione ad magnam curiam nostram de periurio manus mutilatione multetur. Et si durante officio per camerarium in manifesta desidia inventi fuerint, non in dolo, tertia parte bonorum mobilium puniantur. Et ad officium suum baiuli et iudices supradicti pertinere cognoscant malefactores in ipsis maleficiis deprehensos et forbannitos sine licentia redeuntes et scientes receptatores eorum capere de personis iustitiario assignandos. Ab aliis autem malefactoribus in terra presentibus fideiussores recipiant, si eos dare poterunt, preterquam in casibus preexceptis, aut, si ipsos dare non poterunt, eos personaliter capiant iustitiario similiter assignandos.  

Rechte Glosse
Textkritischer Apparat
Allegationen
Binnenverweise

Keine Quellen-Referenzen gefunden.

Quellenverweise

Keine Titel-Referenzen gefunden.