Linke Glosse
Haupttext
De apparitoribus et eorum salario et termino, infra quem citaricitati se debeant presentare.
In civilibus causis baiulos .a. et iudices regni nostri formam huiusmodi volumus observare, videlicet quod ad petitionem agere volentis baiulus reum futurum citari faciat per apparitores suos, qui iurent de veritate dicenda, de quibus unum aut duos aut tres ad plus, prout qualitas loci exigit, habere debebit. Apparitori autem pro qualibet citatione infra civitatem et locum facienda granum unum auri ab actore prebeatur, extra civitatem autem pro quolibet miliari granum unum. Et erit quelibet citatio baiuli peremptoria continens terminum tertii diei in civitate, computatis die citationis et die, quo sisti debebit, extra civitatem vero, si citandus in eadem provincia fuerit, quarti aut quinti vel demum octavi, extra provinciam vero mensis unius, predictis diebus similiter computatis, hiis, que per sacras nostri nominis sanctiones in citationibus per magistrum iustitiarium curie nostre vel iustitiarios regionum edidimus, in suo robore duraturis.
Rechte Glosse
.a.¶ Nota quantum detractori et de termino qui datur citato. An[dreas de Barulo].