Linke Glosse
Haupttext
De questionibus inter fiscum et privatos movendis.
Questiones .a. omnes inter fiscum nostrum et privatos movendas tam personales quam reales, que non sint de feudis aut rebus feudalibus, cognitiones atque iudicia magistri camerarii accipiant et ipsas adiunctis iustitiariis, cum contra fiscum intenditur, et presente fisci patrono et instituto provido et fideli procuratore pro parte curie nostre usque ad sententias examinatas, dato parti alteri peremptorio termino, per nuntium et litteras suas ad curiam nostram mittant. Ut tamen super quibuslibet debitis, que a curia nostra petuntur et que consistunt in pondere, numero et mensura, hanc formam observent, videlicet quod non per instrumenta tantummodo, sed per testes, qui naturali .b. numerationi, mensure vel ponderi personaliter interfuerint, non pauciores quinque, si petita quantitas auri libram excedat .c. , alioquin per legitimum numerum petita probentur. Ceterum ad hoc, ut ipsi magistri camerarii cum personis sibi per nostram curiam deputatis in dispendium rei familiaris suis laborare stipendiis non cogantur, per speciales et sacros nostre mansuetudinis apices, [16v] prout statutus quilibet pro tempore fuerit, statuemus eidem in expensis annalibus et sufficientibus provideri.
Rechte Glosse
.a.¶ Magister camerarius vel secretus cognoscit de causis fiscalibus. .
.b.¶ Concordatis de offi. mag. iusti. l. fi. .
.c.¶ Quid si est questio de libra auri, nec plus, nec minus? Respondeo ut notatur in simili questione, i(nfra) de probat. l. in causa depositi.