III. 28//V2: 3.14
Linke Glosse
Haupttext
Rubrica De filiis clericorum .no. 14

om.

Sicut accepimus nostrorum servitia subditorum et ipsos, quotiens expedit, ad mandata et beneplacita nostra in personis et rebus expositos invenimus, ita spectat ad nostri culminis dignitatem ipsorum commoda digna provisione pensare, ut, si quis defectus impediat, auctoritate nostri removeatur edicti et commoditas curie inde proveniat, unde nostrorum fidelium utilitas procuratur. De nostra igitur ordinatione procedit, ut, quia filii clericorum in paternis et maternis bonis propter defectumdefectum natalium ius successionis amittunt, beneficio curie de potestatis plenitudine, quam habemus, subveniatur eisdem, ut ea, que per successionem habere non possunt, iure locationis a nostra curia recognoscant. Quare fidelitati tue precipiendo mandamus, quatenus per totam iurisdictionem tuam in quibuslibet civitatibus, villis et castris super possessionibus, que paterno vel materno iure debentur filiis clericorum, obiectione prolis illicite non obstante, certum et annuum redditum pro quantitate rerum addici facias et notari, sicut videris commodius expedire. Deinde de auctoritate curie nostre filios clericorum in sasinam paternarum et maternarum possessionum immittas, salvo certo et annuo redditu, de quo teneantur annis singulis in festo natalis Domini nostre curie respondere, ita quod, si in statuto censu defecerint, paternis et maternis bonis penitus excludantur. Adicimus insuper, ut, donec parentes ipsorum vixerint, nisi bonis et possessionibus suis spontanea cesserint voluntate, bona et possessiones suas libere teneant usque ad obitum eorundem, censu nichilominus in quaternionibus curie annotato, quem filii, postquam ad eos paterna et materna bona pervenerint, nostre curie solvere teneantur, nec bona ipsa possint devolvi ad alios vel alias alienari in preiudicium filiorum per parentes eorum, nisi quatenus legibus est permissum.
Rechte Glosse
Textkritischer Apparat
Allegationen
Binnenverweise

Keine Quellen-Referenzen gefunden.

Quellenverweise

Keine Titel-Referenzen gefunden.