Linke Glosse
-b¶ nota: bene servatur
Haupttext
Cordi nobis est per universas -b partes et singulas regni nostri viros bone opinionis agnoscere et non ignorare notatos -c . Ideoque omnibus iustitiariis nostris per diversas provincias constitutis presentis constitutionis nostre programate nuntiamus eisdem sub interminatione gratie nostre firmiter iniungentes, ut quotiens ipsos contigerit aliquos ipsorum contumacia faciente bannire, banniti nomen atque cognomen, banni editi causam, formam et tempus curie nostre per eorum litteras notarii curie manu scriptas ac iudicis, qui eis assederit, subscriptione signatas necnon sigillorum suorum impressione munitas, mora qualibet et occasione cessantibus, debeant nuntiare, eodem etiam observando, quotiens aliquos in eorum contumacia perdurantes foriudicaverint iuxta nuper edite nostre constitutionis tenorem, quod si forte de banno bannitos infra legitima tempora .a. duxerint extrahendos, hoc ipsum per eorundem litteras sub forma prescripta confectas nostre curie nuntietur, simili forma per omnia observanda, si quando per diffinitivas sententias infamie macula notaverint aliquos aut ipso iure vel pene macula pronuntiaverint esse notatos. Nos etiam magistro iustitiario magne curie nostre firmiter dedimus in mandatis, ut de hiis specialiter specialia acta conscribat, quibus bannitorum, foriudicatorum vel quorumlibet notatorum nomina et eorum etiam, si quos per inquisitionem a se vel iustitiario factam reos aut suspectos in [28v] venerit, scribi faciat et in archivo curie nostre fideliter custodiri, ut quotiens de alicuius fama vel exigente iudicii strepitu vel conscientia serenitatis nostre querente fuerit forte tractatum, non tam per probationes extrinsecas, que moram iudiciis et difficultatem inducunt, quam per monumenta .a. SL: sollte man emendieren: im Haupttext: '-a.' am Rand: '.a.'! publica curie nostre et ordinatorum nostrorum fide firmata probatio efficax et dilucida possit assumi.
Rechte Glosse
.a.¶ ut s. e. l. clementie circa principium.