Linke Glosse
-a¶ ex hoc loco corriguntur iura civilia, que dicunt non semper dapnatum crimine lese maiestatis perdere bona, nisi delinquatur in principem vel rem publicam secundo, ut ff. ad l. iul. ma. l. eorum et l. fin. et no. C. de bo. lib. l. i.. Hic enim simpliciter dicit, quod bona perdantur secuta condepnatione ex illo crimine. Sed an illud crimen finiatur morte vel non, nil innovatur per legem istam, unde stabo predicti l. fi., que vult in duobus casibus non finiri morte et dapnari memoriam defuncti. In aliis ergo sicut olim ita et hodie morte finitur, quia quatenus non est ius antiquum inmutatum non prohibetur stare, ut in lege precipimus.
Haupttext
De prerogativa maioris audientie.
Contingit interdum aliquem de crimine capitali coram regionum iustitiariis accusatum pendente causa ipsa per magistrum iustitiarium .f. magne curie nostre citari de pari crimine vel minori aut etiam de civili questione castrorum vel aliorum feudalium, quorum cognitio singulariter ad curiam nostram spectat, sicque prerogativa maioris auditorii .g. causa, que aliquando coram iustitiario usque ad calculum diffinitive sententie iam devenerat o--o , necessario prorogatur .h. [32v] nec innocentia absolvendi detegitur nec puniendus debita pena dampnatur. Sancimus itaque priorem causam coram iustitiario motam terminari debere, que omnia, scilicet cause qualitas et in quantum sit in questione processum, per litteras iustitiarii magistro iustitiario patefiant. Ac tunc demum, si hoc eventus prioris iudicii patiatur, puta quod ex priori sententia non sit mortuus accusatus, quo casu iam penam aliam sufferre non potest, citatus ad curiam nostram venire debebit. Ceterum si de maiori crimine per magistrum iustitiarium citabitur accusatus, privilegio maioris auditorii cum maioritate iudicii concurrente, nisi coram priori iudice usque ad diffinitivam sententiam sit perventum, citatus, si contumax videri noluerit, coram magistro iustitiario se presentet. In omnibus superioribus crimina lese maiestatis excipimus, de quibus convicti et condempnati vitam cum bonis amittant -a , in quibus quovis alio capitali crimine coram iustitiario accusati citati per superiorem iudicem ad evitandum contumacie penam sui corporis copiam facere non detractent.
Rechte Glosse
.f.¶ quid autem si coram eodem iudice plures accusant unum? Respondeo: si eodem crimine similiter accusaverint , eligendus unus, ut ff. de accusat. l. si plures, si autem de diversis criminibus defendentibus ex diversis factis, vel uno possunt ut C. de accusat. l. qui de cri(min)e interim tamen cum habet necesse respondere pro uno, non accusetur pro alio, ut ff. de custo. et exhi.reo(rum) l. ii. § fi. . Item quid si ante litis contestatatinem coram iustitiario citetur accusatus per magistrum iustiarium super crimine minori, vel pari? Respondeo, si ille qui secundo accusat, persequitur iniuriam suam, quia talis accusatio cencetur maior, et concurrit cum privilegio maioris auditorii, preferunt prime, ut i. e. l. subiicit et probatur C. qui accusare non possunt l. neganda , quod intelligo cum primus accusator non prosequitur iniuriam suam: alioquin quod secundo daretur priori denegaretur, quod esset absurdum, ut C. qui po. in pigno. habe. l. ult.
.g.¶ est ad hoc ff. de re. iud. l. contra pu. § is, qui .
o--o¶ quod non est necessarium ad hoc, ut causa coram iustitiario determinetur nisi cum privilegium maioris auditorii cum iudici maioritate concurrit, ut infra e.l. subiicit hoc et innuit quod. s. e. l. proxime posuit, scilicet causa que aliquando etc. Item sic subiicit, sancimus itaque priorem causam coram iustitiario motam terminare debere
.h.¶ qui enim ad maius auditorium vocatus est, si litem inchoatam deseruit, contumax non videtur, ut ff. de re iudi. l. contra § ult.quod ibi sub quadam distinctione inmutatur.