Linke Glosse
-f¶ § inproprie de t(ra)nsigendi nullo dato vel retento, quia transactio nullo dato vel retento minime procedit, ut C. de transact. l. transac. licet sit contra in e(od). t(it). l. si super, sed solve, ut ibi.
.c.¶ ut C. de trans. [l.] transigere.
Haupttext
Post citationem emissam, lite nondum in criminali iudicio contestata nec aliqua partium comparente, nullo promisso pretio vel recepto, si accusator et accusatus inter se voluerint componere, transigendi -f eis licentiam impartimur. Quod si aliquid, ut ab accusatione desistat, accusator receperit, quia sine licentia curie hoc presumpsit, duplum eius, quod proinde eum accepisse constabit, absque diminutione aliqua curie nostre persolvat, nisi forte pro extimatione dampni commissi accusatorem aliquid accepisse constiterit, cum dampnum rei familiaris instituenda accusatio continebat. Quod si usque ad hoc sit processum, ut ex citatione facta partes in iudicio sint presentes, sine licentia et mandato curie componendi partibus non concedimus potestatem. Contra quod si factum fuerit, accusator decem augustales .a. fisco nostro componat. Post litem vero contestatam si transigant et componant, vigintiquatuor augustales accusator erario nostro se noverit illaturum, causa nichilominus suo ordine peragenda, si transactionem aut compositionem eandem curia non acceptat. Que .b. omnia in illis criminibus locum habere censemus, que sanguinis penam imponunt, in quibus transactiones vel pactiones fieri vetera iura .c. permittunt .d. permittunt, aliis, que sanguinis penam non irrogant, excepta falsi accusatione, in suo robore duraturis.