I. 82
Linke Glosse
Haupttext

Instrumentorum robur et sollempnitatem augentes, ut de eorum fide nulla in posterum dubitatio possit oriri, statuimus: Si quantitas, que in contractu deducitur, infra libram auri subsistat de mobilibus vel immobilibus rebus aut quibuslibet causis, in instrumento duo testes bone et probate opinionis -d subscribant -e preter iudicem et notarium; si autem libram auri excedat, tres testes probate fidei, ut est dictum, preter iudicem et notarium similiter in eodem instrumento -f subscribant -g , qui debent esse, ut dictum est, omni exceptione maiores et scientes litteras in locis, in quibus litterati poterunt inveniri, alioquin alii etiam assumantur. Contra predictam autem formam instrumenta confecta in posterum nullam habeant firmitatem, illo tenaciter observando, ut in aliquo locorum nostri demanii clerici -h cuiuscumque ordinis iudices et notarii nullatenus assumantur.

Rechte Glosse
Textkritischer Apparat