III. 9/V2: 3.4.6
Linke Glosse
Haupttext
De hominibus non tenendis ratione terre vel feudi.
Idem augustus.

Quia frequenter .a. sub pretextu liciti illicitum attemptatur, viam omnem et materiam fraudibus precludentes decernimus nemini licere occasione alicuius terre vel feudi, quod tenet vel recipiat a barone vel milite vel persona ecclesiastica aut etiam seculari, conventione qualibet, quamvis iuris sollempnitate vallata, personam propriam aliquibus servitiis obligare et sic sub occasione huiusmodi ad alterius commendationem seu dominium convolare, sed tantum redditus in pecunia vel rebus aliis pro eo, quod receperit, agnoscat. Nos enim, qui sumus domini personarum, absque nostre auctoritatis assensu personas servitiis perpetuis aut condicionibus nolumus obligari.

Rechte Glosse
Textkritischer Apparat
Allegationen
Binnenverweise

Keine Quellen-Referenzen gefunden.

Quellenverweise