Linke Glosse
-b¶ non intelligas priusquam perveniatur ad testium probationem, quia si illa offeratur, nec inquisitio nec pugna locum habet, ut hic notavimus, sed intelligamus priusquam perveniatur ad probationem indiciorum et pugne, quamdiu est incertum, utrum facinus plene per inquisitionem probetur nec de indiciis queritur nec pervenitur ad pugnam. Et hoc indicat articulus iste, tunc, quia significat extremitatem perfecti temporis et perfecte rei, ut ff. de condi. et demon. l. iiii §. ult. et ff. de vul. et pupilla. sub. l. i institutione circa fi.
Haupttext
Monomachiam, que vulgariter duellum dicitur, paucis quibusdam casibus preexceptis, inter homines regni nostre dicioni subiectos in perpetuum locum volumus non habere, que non tam vera probatio quam quedam divinatio dici debet, que nature non consonat, a iure communi deviat, equitatis rationibus non consentit. Vix enim aut numquam duo pugiles inveniri poterunt sic equales, ut vel in totum non sit alter altero fortior vel quod in aliqua parte sui vigore maiori et potiori virtutes vel saltim ingeniis alterum non excedat. Ab huius autem sanctionis humanitate precludimus homicidas, qui ve [35r] neficio vel quolibet genere furtive mortis -a genere aliquem alium extinxisse dicuntur3, in quibus etiam a pugnae iudicio non praecipimus inchoari, sed per probationes ordinarias, si supersint aliquae, procedi primo debere iubemus, et denique officio curiae subtili prius -b inquisitione -c premissa, si per probationes aliquas vel per inquisitionem -d plene -e non poterit facinus comprobari, tunc demum ad pugne iudicium indiciis precedentibus descendatur. Que omnia per officium iudicis proinde cognoscentis volumus explicari, ut inquisitionis probata caute et diligenter discutiat et, si probatum non invenerit, ut est dictum -f , offerendi pugnam licentiam tribuat accusanti, nullo ex eo -g , quod ipse ex officio suo fecit, accusatoris iuri preiudicio generato. Attamen si accusator in crimine prius offerat se probare per testes et si in eorum probatione deficiat, tunc inquisitionis et pugne probatione -h minime locum habente reus, qui nocens non convincitur et presumitur innocens, absolvatur, quod ius inter omnes tam Francos quam Longobardos et in causis omnibus volumus esse commune. Satis enim militibus et nobilibus regni nostri per probationis impugnationem providimus et aliis etiam, qui poterant pugnam offerre, prout novella constitutione nostra -i evidentius est statutum. Crimen etiam lese maiestatis .a. excipimus, in quo infrascriptis capitulis pugne iudicium reservamus. Nec mirum, si lese maiestatis reos .b. , homicidas furtivos atque veneficos pugne subicimus non tam iudicio quam terrori, non quod in ipsis nostra serenitas iustum extimet, quod iniustum in aliis reputavit, sed quod in eorum penam et aliorum exemplum publice in conspectibus hominum sub tremenda probationis specie tales constitui volumus homicidas, qui occultas atque furtivas insidias vite hominum, quos sola divina creavit potentia, parare minime renuerunt. Eos .c. etiam extra .d. omnes modestie terminos stabilimus, qui adversus securitatem nostram .e. , per quam omnibus aliis paratur securitas, moliri aliquid non verentur.
Rechte Glosse
.b.¶ nota, quia hic coniunguntur rei lese maiestatis et homicidia furtiva, sic i(nfra) e(odem) ibi eos etiam extra omnes, etcetera . Et hoc potest dici, quod sic in homicidio furtivo, ut et in crimine lese maies(tatis), precedentibus indiciis perveniatur ad pugnam.
.c.¶ ex hoc apparet, quod s. t. l. loquitur in[....] capitulo. l. iul. maiestatis.
.d.¶ per litteram istam dicimus, quod in crimine lese maiestatis procedi potest per inquisitionem.
.e.¶ patet ex hoc, et ex eo, quod legitur ff. ad l. iul. maie., l. ult., quod hic loquitur in crimine perduellionis, in quo locum habet pugna, sicut hic dicit: non autem in alio crimine lese maiestatis, quod dic, ut in summa ad l. iul. maie. circa prin.