Linke Glosse
Haupttext
De procuratore fisci.
Inter multas et arduas sollicitudines nostras, quibus ordinata dispositione disponere regno nostro satagimus, nostrarum rerum fiscalium curam, que velut res nostre quodammodo private censentur, non improbabiliter vidimus collocandam, earum procurationibus personas ydoneas preponere cupientes, per quas nobis sic iura nostra reddantur, ut in eorum iuribus fideles nostri propterea non graventur. Statuimus igitur, ut per quemlibet presidatum unus magister procurator rerum nostrarum et unus magister fundicarius debeant ordinari, qui iura fisci nostri percipiant et percepta conservent. Qui etiam, magister procurator videlicet, per singulas iurisdictionis sue partes ad denuntiationes fidelium delatorum vel nullis deferentibus etiam, si viderit expedire, inquisitiones .a. studeat facere diligentes, data possessoribus post inquisitionis copiam de iure suo contradicendi licentia .b. . Que ad ius curie nostre pertinere comperit, fisci nostri iuribus studeat vendicare, ut tamen post causam sufficienter instructam et ad conscientiam nostram fideli relatione deductam, si possessor in contradicendo perstiterit, non aliter ad occupandam possessionem manus extendat, quam super hoc de curia nostra mandatum acceperit speciale. Predicta autem postquam revocata legitime .c. fuerint, et alia, que per predecessores officii revocata per curiam nostram repererit possideri, demania etiam et mortitia et excadentias, granetarias, piscarias, herbas aluminis et generaliter omnia, que per nostram curiam procurantur oo- , ad procurationis sue sollicitudinem revocabit .d. . Animalia autem nostre curie et omnes alias massarias per curatulos et alios, qui prefecti pro tempore fuerint, cum diligentia debita faciat procurari et ex eorum proventibus tam curie nostre quam castrorum nostrorum necessitatibus et utilitatibus ad requisitionem provisorum super castrorum nostrorum provisionibus statutorum faciet provideri. Stipendia autem, que in pecunia numerata consistunt, castellanis et servientibus ac personis aliis statutis in castris per magistros camerarios regionum volumus ministrari. d
Rechte Glosse
.a.¶ S(cilicet) generales.
.b.¶ Nota de generali inquisitione, quae fit ad revocationem rerum fiscalium, quae ab aliquo possidentur, quia dabitur possessoribus copia reclamandi, et si non allegent possessores aliquid sufficiens reducantur bona in fiscum.
.c.¶ Quia vel nullus reclamabat vel si reclamabat aliquis, non allegabat causam sufficientem. .
.d.¶ Et sic curia possidebat. .