Linke Glosse
-a¶ potest ergo accusatus, si miles fuerit, eques se defendere si voluerit, ut s(upra) e. l. ibi, si miles fuerit is, qui pugnam impetitur. Si autem voluerit, defendat se pedes, cum sit ipsius electio, ut hic dicit, nihil ergo inputari potes accusatori, si accusatus eligit pugnare non secundum consuetudinem suam, et ita cessat ratio, que ponitur in principio huius legis. Fateor rationem predictam locum haberi alie rationes: aut enim ambo, scilicet accusator et accusatus sunt eiusdem condictionis, aut diverse: in primo casu est, quod imputetur accusatori, quia hoc evenire posse perspicere debuit, cum electionem habeat accusatus, ut hic, et ff. lo(c). et cond. si quis domum § i. et de dap. infec. l. qui bona § cum inter, et ff. ad tre. l. lucius titius, § penult. rogatus, et ff. ex qui. cau. ma. l. sed et si per pretorem, § si ferie. In secundo, si accusatus mutat condictionem per electionem, quam habet, et ita pugnat secundum consuetudinem accusatoris, non habet uti queratur: accusator non enim sit causa eius deterior, sed forme redditur sue, ut ff. de pac. l. si unus § si pactum conventum in fi.
Haupttext
De electione pugnantium.
Consuetudinem pravam et a tramite rationis cuiuslibet alienam, que in regno nostro obtinuit hactenus, funditus extirpantes statuimus, ut is, [36v] qui alii pugnam obtulerit, in illis casibus, in quibus est pugne iudicium reservatum, iuxta condicionem et qualitatem illius pugnare debeat, quem convincere per oblatam pugnam intendit, non ut olim ad electionem illius, qui ipsam obtulerit pugnam, fieri debere. Premeditari namque debet primitus accusator et secum perpensa deliberatione pensare, quis et qualis condicionis existat is, cui pugnam intendit offerre, nec reus, qui favorem a iure promeruit et preter spem omnem ad pugne dispendium advocatur, cum se defendat ab alio propulsatus, sue defensionis modum debet amittere per eum, qui, antea quam veniret ad pugnam, consilio forte fraudulento tractaverat, qua impugnationis specie contra omnem veritatem aliquando confundere valeat accusatum. Sed si miles fuerit is, qui per pugnam impetitur, et eques se voluerit defendere, adversarius eius, quamvis miles non sit, eques similiter ipsum impugnet. E converso si pedes fuerit is, qui se defendere nititur, licet is, qui pugnam obtulerit, fuerit miles, non ut miles, sed ut quilibet pugil alius accusatum impugnet. Defendentis -a se namque debet esse electio, qualiter melius se defendere valeat ab alio impetitus. Illud etiam presenti sanctioni duximus annectendum, ut sis is, qui pugnam obtulerit, lesus fuerit in aliqua parte sui corporis, propterea is, qui per pugnam impetitur, in nullo sue defensionis auxilium minorabit. Ceterum si impetitus forte sit lesus in quacumque parte corporis, que necessaria sit ad pugnam, is, qui eam obtulit, in ea parte se debilitare debebit, in qua debilitatus est is, cui duellum offertur, veluti si unum tantum oculum habeat impetitus, is, qui pugnam offert, diebus aliquibus antea illum oculum apposito aliquo sibi claudat, in quo pati dignoscitur accusatus. Similiter et in digitis et in membris aliis hoc volumus obtinere iuxta proborum virorum consilium et discretionem providam iudicantis. Nec illud pretereundum vidimus, quod necessario gratia nostre benignitatis exposcit, ut, qui etatis annum sexagesimum tetigerunt et qui nondum vigintiquinque annorum curricula .a. impleverunt, per se pugnare minime teneantur, sed possint ad defensionem suam, non cum alios impetunt, subicere campiones, ne vel etatis in altero naturali frigescente calore vel iuvenilis virtutis in altero robore non impleto non tam incerto quam periculoso pugne iudicio, quod esset asperrimum, relinquamus.
Rechte Glosse
.a.¶ nota: ut in lonbarda de pari l. ultima.