Linke Glosse
Haupttext
De origine iuris.
Non sine grandi consilio et deliberatione perpensa condende legis ius et imperiums in Romanum principem lege regia transtulere Quirites, ut ab eodem, qui commisso sibi Cesaree fortune suffragio per potentiam populis imperabat, prodiret origo iustitie, a quo eiusdem defensio procedebat. Ideoque convinci potest non tam utiliter quam necessario fuisse provisum, ut in eiusdem persona concurrentibus hiis duobus, iuris origine scilicet et tutela .a. , et a iustitia rigor et a rigore iustitia non abesset. Oportet igitur Cesarem fore iustitie patrem et filium, dominum et ministrum, patrem et dominum in edendo iustitiam et editam conservando; sic et iustitiam venerando sit filius et ipsius copiam ministrando minister. Hac igitur consideratione commoniti, qui de manu Domini sceptrum imperii et inter alia regna regni Sicilie moderamen accepimus, nostris fidelibus omnibus regni predicti nostre voluntatis propositum nuntiamus, quia cordi nobis est inter ipsos sine exceptione aliqua personarum universis et singulis prompto zelo iustitiam ministrare. Ut abunde ipsius copiam per officiales nostros, quibus ipsam commisimus ministrandam, undique valeant invenire, ipsorum officialium nostrorum officia volumus esse discreta .b. -. , civilibus questionibus alios et alios accusationibus criminalibus preponentes.
Rechte Glosse
.a.¶ Parum enim est iura in ciuitate esse, nisi sint, qui iura regere possint , ut ff. de ori. iuris l. ii § post originem. .
.b.¶ Ut melius servetur iustia vult officia esse discreta .
-.¶ Nota officialium dictum imperatoris officia fore discreta ut hic et infra de offic. rei publi. per totum et maxime in l. ult. i. c. sequentibus de off. ma. ca. de off. cast. de off. magistri iust.et iusti. l. i et iiii .