Linke Glosse
-a¶ Non repetit regiis nisi forte velis dicere omnia nostra merito facimus, quia ex nobis eis inpartitur auctoritas, ut C. de veteri iuris enu[cleando] l.i. § cumque et materia materiam, et § sed nequeet s(upra) de in. Kein Infol. i. post prohemium, quam sic incipit cum *ergo* regnum.
-b¶ Hoc verum nisi Baiulus velit conveniri coram cum Baiulo suo subiciens se. iurisdictionis ipsius, scilicet combaiulus sui potest enim maior magistratus, vel equalis si vult subicere se iurisdictione minoris, ut s(upra) e iur. omnium iudi. l. e(st)d.
-c¶ S. nota secundum quas leges debent iudicare iudices Regni nostri et formam sacramenti, quod *praestat* mag. camer. et eodem modo iurant Baiuli, ut i(nfra) de offi. baiul..
Haupttext
De sacramentis a baiulis et magistris camerariis prestandis. JT: umgestaltete Fassung, vgl. Stürner S. 227f.
Puritatem, quam nos ipsi sectamur, ab officialibus -a nostris in iudiciis -b maxime postulamus, et ut in penam eorum, qui contra fecerint, ultionis divine iudicio nostre lege sancimus, ut omnes camerarii et baiuli, priusquam in cabellam vel credentiam baiulationes nostras administrandas susceperint, tactis sacrosanctis evangeliis in publico corporalia subeant sacramenta -c , quod pure et sine fraude, non amore, non odio, non prece, non pretio nec timore omnibus conquerentibus absque personarum acceptione prompto zelo iustitiam ministrabunt, et quod secundum constitutiones nostras et in defectu earum secundum consuetudines approbatas ac demum secundum iura communia, Longobardorum videlicet et Romanorum, prout qualitas litigantium exiget, iudicabunt, curie nostre demania et iura quelibet illesa servabunt, et quod ipsa non negligant et ea in alios nullo alienationis vel locationis titulo transferant, nec per se occupabunt aut occupari permittant, sed occupata et detenta ab aliis nostre curie nuntiabunt, nec a partibus plus recipiant preter subscriptiones sententiarum infrascripta quantitate taxatas, nisi quod est nostra constitutione .a. provisum. Iurare predicta faciant cabellotos suos, quod nichil ultra formam veterem .b. et nova statuta requirent vel ab aliis extorquebunt.