I. 102
Linke Glosse

-d¶ Ius commune.Andreas [de Barulo].


-e¶ Quid iure est cum aliquis est contumax in iudicio rei vendite lite contestata vel non A[ndreas de Barulo]


-f¶ Est autem contumax, qui peremptorie vocatus presentiam sui facere contepnit, ut ff. de re. iudi. l. contumacia et tunc habent locum insta duo, scilicet, pene impositio, et missio in possessionem. Ubi vero is, qui non venit, sed venire non contepnit: quia absens est: vel quia presens habet tamen causam, licet iniustam quare non veniat, et ita non dedignatur venire contepnendo iudicem, vel actorem , satis est adversarium eius mitti in possessionem alia pena cessante, ut ff. de in ius voc. l. satis et no. ff. si quis ius dicenti non obtemptaverit l. i. § ult., secundum Azo. Si forte iure iure (!) aut(h). utrumque habet locum in utroque casu, quia si absens non venit citatus, et mittitur actor in possessionem, reus reddiens resarcit dapnum actori, ut in aut(h). de ex(h)i. et intro. reis, coll. v § si vero etiam quidem. Vel melius magis parcendum est alicui circa penam, que prestatur curie, cum sit pena respectu utiusque solventis scilicet et accipientis, ut ff. si quis in ius voc. non ierit l. ex quacumque § i.quem circa penam, que prestatur parti que est pena respectu solventis tantum: actor enim nichil lucratur, sed dampnum sibi, quod passus fuerit resarcitur: et melius est favere repetitioni, quam adventitio lucro, ut ff. de reg. iur. l. non debent § ult.And[reas de Barulo].


Haupttext

Rei vendicatione -d conventus -e lite nondum in iudicio contestata si contumax -f fuerit, predictam penam augustalis unius curie nostre debitam post missionem in possessionem rei petite adversario assignandam causa custodie -:o patietur -g, ita videlicet, ut anno transacto actor verus et perpetuus -h possessor per lapsum temporis efficiatur. Lite vero super actione reali contestata, si de causa non liquet, rei petite possessio petitori vera et perpetua assignetur. Ceterum si de causa sit liquidum, prout in personalibus cautum est, iudex ad decisionem cause, prout de iure viderit, procedat.

Rechte Glosse