I. 23
Linke Glosse

-c¶ Punit non sucurrentes mulieri violentiam clamanti et patienti.


-d¶ Nota: aliquem audientem velocem esse violentiam mulieri pacienti (=patienti).


-e¶ Nota: pugnam praeter in predictis casibus duobus et, leges penitus esse sublatas, ut hic et infra Kein Infode probat(ionibus) in. l. leges.


Haupttext
De pena eius, qui mulieri clamanti non succurrerit.

Quicumque mulierem -c clamantem audierit, cui forte violentia ingeratur, ad currendum et succurrendum ei audientem volumus esse velocem -d . Quod si non fecerit, quatuor augustales in penam tam nocive desidie camere nostre componat. Nec ad evitandam penam simulare poterit aliquis ob auditum, qui aut sub eodem tecto -e aut loco fuerit, unde vocem audire potuerit, qui surdus aut sine dolo malo claudus aut alias imbecillis aut vociferationis tempore dormiens non probetur.

Rechte Glosse
Textkritischer Apparat
Allegationen
Quellenverweise

Keine Titel-Referenzen gefunden.