I. 28
Linke Glosse
Haupttext

Si dampna clandestina -a patientibus, quorum actores per probationes -b dilucidas inveniri non possunt, imperialis provisionis remedio merito subvenimus, ut universaliter per possessores locorum, in quorum territoriis -c huiusmodi scelera sunt commissa, eorum indempnitatibus consulatur, multo fortius illos expertes providentia nostra relinquere credimus indignum, quorum patres aut filii, cognati denique vel affines in locis aliquibus per homicidia perimuntur occulta, cum tam horribilis sceleris patratores investigatione -d qualibet, quamvis exactissima, nequeunt reperiri. Presenti igitur saluberrima constitutione sancimus, ut, si quando huiusmodi maleficia in quorumcumque locorum territoriis, quod abhominamur, contigerit in posterum perpetrari nec ipsorum commissor appareat, ita quod nullus de tali facinore ab hiis, qui defuncto attinuerunt, vel a quolibet de populo -e arguatur -f , quo casu dive constitutionis -g nostre super furtivis et absconsis homicidiis edite statuta servamus, tunc inquisitionem de predicto facinore fieri volumus diligentem -h , per quam si aliquid certum probabitur, iuxta probata SL: vermerken, dass diese Glosse jetzt wieder auf fol. 7v "einschert" inquisitionis eiusdem procedendum esse censemus. Quod si ex inquisitione ipsa leves persone alique de homicidio ipso notentur, licet per eam contra ipsos non probetur ad plenum SL. man sollte vermerken, dass diese Glosse sich jetzt wieder ein folio zurück, auf fol. 7vb befindet , ad tormenta personarum ipsarum levium et vilium -l postremo decernimus descendendum SL. aber wieder auf fol. 7vb . Per que omnia si de delicto constare non poterit, quod confiteri per nimiam forsan et solitam potentiam tormentorum intrepidi, quibus ingeruntur tormenta, non velint, vel si ob ipsorum impotentiam, prout accidere novimus in plerisque, ultra modum timidi fateantur nec in confessione perdurent soluti tormentis, que tamen non timeant iterari, tunc illius loci, in quo maleficium huiusmodi commissum esse dignoscitur, possessores, si quidem Christianus fuerit, qui reperitur occisus .b. , centum augustalium .c. multa feriendos esse censemus. Si vero Iudeus aut Saracenus sit, in quibus, prout certo perpendimus, Christianorum persecutio nimis abundat ad presens, quinquaginta augustalibus predictorum locorum incolas .d. nostro erario .e. applicandis dampnandos esse censemus. Quem post inquisitionis et probationis ordinem et tormenta etiam ultimo facienda in aliis dampnis clandestinis et nocturnis servari mandamus. Quod si constet universitatem eandem occultare velle forsitan huiusmodi scelerum commissores nec ipsos velle officialibus nostris querentibus exhibere, penam universitati ipsi pro qualitate locorum et commissi sceleris imponendam nostro iudicio reservamus.

Rechte Glosse

.b.¶ Quid si aliquid (= aliquis) percussiatur (= percuriatur?) occulte, et postea moriatur ex illo vulnere? Videtur idem, ac si tunc fuisset occisum, ut ff. ad l. Acquil. l. huic scripture § i et l. ait lex. Sed tamen constitutio ista videtur velle, quod ad hoc, ut habeat locum ista constitutio, debet inveniri occisus. Si enim aliud voluisset lex ista, aliud dixisset, ut Kein InfoC. de caduc. toll. ¶ penl. Andre[as de Barulo].


.c.¶ Nota compositionem hominis occisi absconce.


.d.¶ Nota: puniri eos qui non delinquerunt, ut hic et s.e. t. l. Fr (= Fredericus?).


.e.¶ Nota: erarium, ut hic et s. de defen. in posterum et de ex or. et de [exordiis] p(raeparatoriis) iudic(iorum). l. penam . G[uisandus de Rubo].