Linke Glosse
-a¶ et ne dominos, ut hic: sed etiam erubuit lex castigatores filios fieri genitorum, ut in cor. aut. codicill. iiii. de nupt. § sed quod sancitum est super litteris.
Haupttext
De dotariis constituendis. om.
G.
Mulier, que dotarium habuerit in terra, post mortem viri heredem vel dominum baronie de dotario assecurare tenetur, videlicet de vita, membris et captura corporis sui, et quod non querat artem vel ingenium, qualiter predictum dotarium de baronia vel de comitatu subtrahatur, salvo per omnia mandato superioris domini. Filios -a tamen communis matrimonii mulier assecurare non tenetur. ¶ Ad submonitionem preterea domini baronie domina, que dotarium tenet, servitium curie prestare tenetur. Quod si non prestiterit, ter submonita per dominum poterit dissasire. ¶ Iniusta etiam gravamina hominibus dotarii illata domina per dominum baronie vel feudi emendare tenetur. ¶ Homines dotarii debent assecurare dominam, salvo iure per omnia domini, comitis vel baronis. Similiter et comitem seu baronem assecurare tenentur, salvo iure dotarii domine supradicte. ---b