I. 72,1+2
Linke Glosse

-b¶ Ut s. e. t. l. regie. G[uisandus de Rubo].


-c¶ Nota de tricisima quam exigit baiulus tempore condepnationis, vel transactionis. Andre[as de Barulo].


Haupttext

Constitutionum predecessorum nostrorum defectum necessario supplemento supplentes, que in certis tantum questionibus et personis, commodato videlicet, mutuo et deposito, baiulos tertiariam recipere -b statuebant nec de aliis aliquid sancientes ipsis non modicam malignandi materiam tribuebant, statuimus, ut de causis aliis tam mobilium quam immobilium et quarumcumque rerum, que non cadunt in nomen contractuum predictorum, sed personali qualibet alia actione vel reali petuntur, tricesimam tantum quantitatis vel extimationis rei petite baiuli ipsi exigant et recipiant a dampnato -c , cum causa per sententiam decidetur, sicut in iudicibus -d novella nostri nominis constitutio -e introduxit. Si vero causa transactionis remedio decidatur, tunc ab utraque parte recipient tricesimam .a. supradictam. Baiulus autem contra predicta vel aliquid predictorum veniens, que in nostris et regum assisiis continentur, preter periurii penam in articulis iurisiurandi contentam, de quo divina sententia .b. condempnatur, duas libras auri purissimi erario nostro se noverit illaturum. I. 72,2, welche ab hier beginnt, befindet sich auf f. 17v am rechten Rand. Circa compalatios tamen Neapolis et stratigotos Messane scilicet et Salerni, quibus de criminalibus de speciali et antiqua prerogativa et regni nostri observatione cognoscitur esse concessum, ordinatione constitutionum presentium nichil volumus immutari.

Rechte Glosse

.b.¶ Hic pena divi *(=divina?)* tricesima non exculdit legittimam, sic et in C. de summa Tri(nitate), l.i. in fi. et s. e. l. puritatem. Alibi vero legittima non excludit celestem, ut C. de donat. l. si quis ar(gentum), § fi. in fi. adde circa materiam istam, quod notatus in iure lon(gobar.) de prohi. alie. mino. l. iiii.


Textkritischer Apparat