Linke Glosse
-h¶ Est enim pena capitalis peculatus animadversio contra iudices, qui tempore sue administrationis publicas peccunias extorserunt, et contra eos, qui ministerium eis ad hoc adhibuerunt, vel qui subtractas peccunias ab hiis scienter susceperunt. Contra alios vero, qui tenentur hac l. statuitur pena deportationis. Et publica est hec accusatio, et sopitur quinquenio (=quinquennio), ut insti. de pu. iud. § lex. iul. peculatus, ff. ad leg. iul. pecc. l. pecculatus (=peculatus) crimen, et speciale est in ea, quia inchoatur contra heredes, ut ff. eo. l. ult. quod dic ut in suma (=summa) de crimine pec. § est autem pena pecculatur(=peculatur), secundum Az(o).
Haupttext
De officialibus rei publice .
Officiales rei publice vel iudices, qui tempore administrationis pecunias publicas subtraxerunt, obnoxii sint crimine peculatus; capite -h puniantur, nisi eis regia pietas indulserit.