Linke Glosse
.a.¶ Litte(ras) : citationum et inquisitionum committendarum pertinet ad officialem iudic(um) magne curie. Licet hoc male servetur et no. de inquisitionibus et denuntiationibus .
Haupttext
Litteras de remissione predicta vel de citatione .a. super causis et earum processibus ad magnam curiam nostram pertinentibus necnon super inquisitionibus faciendis et ad curiam remittendis et demum de qualibet communi iustitia, ordine supradicto servato, sub titulo nominis nostri et speciali sigillo nostro, quod de iustitia fieri mandavimus et quod apud iudices curie nostre residere iubemus, de consilio omnium iudicum predictorum scribi volumus et etiam sigillari. Specialiter autem duobus iudicibus in curia nostra statutis, qui secum unum notarium ad hoc specialiter deputatum habebunt, iniunximus, ut inquisitiones factas et ad curiam nostram missas cum omni diligentia videant, probata discutiant et relatione demum ad magistrum iustitiarium et iudices nostros facta, si qua sunt, que conscientia nostra non egeant, causas inquisitionum .b. ipsarum, data partibus, que non subterfugii causam querant, reclamandi licentia, predicti magister iustitiarius et iudices cum summa celeritate decidant. Denuntiationes .c. autem pro nobis vel contra nos vel etiam contra curiam nostram factas, quas in posterum denuntiatoris nomine non expresso .d. recipi prohibemus, per iudices antefatos discuti volumus et secundum formam in denuntiationibus ipsis inferiori nominis nostri lege formatam .e. commissiones de eis fieri, [f. 11r] causas ipsorum instrui et ad finem debitum deduci presenti nostra constitutione iubemus.
Rechte Glosse
.c.¶ Nota denuntiatione. .
.d.¶ Praeterquam in duobus casibus i(nfra) de officio iusti. l. hii § in pred(ictis). .
.e.¶ Quam in formam habes i(nfra) de officio iust. l. hii § in praedictis. .