III. 20/V2: 3.8.1
Linke Glosse
Haupttext
8De collectis.

Idem

Quamplurimum regni nostri fidelium ad nos querela pervenit, quod prelati ecclesiarum, comites, barones et milites in necessitatibus suis pro sue voluntatis arbitrio ab hominibus suis adiutoria volentes igitur tam dure subiectorum oppressioni misericorditer providere statuimus dominos nonnisi in subscriptis casibus tantum ab hominibus eorum adiutorium petere, videlicet in redimenda persona domini, si forte ab inimicis nostris in servitio nostro captus fuerit, pro faciendo filio milite, pro maritanda filia vel sorore, pro emenda terra, videlicet ea tantum vice, cum eam emerit pro servitio nostro vel exercitus nostri, moderate tamen in hiis, que pro corredo nostro dantur. ¶ De prelatis tamen ecclesiarum statuimus, ut in hiis tantum casibus adiutorium ab hominibus suis petant, videlicet pro consecratione sua, cum ad concilium a domino papa vocati fuerint, pro servitio exercitus nostri, si quidem in exercitu nostro fuerint .a. , vel si vocemus eos vel miserimus eos pro servitiis nostris, vel corredo nostro, cum in terris eorum nos hospitari vel corredum ab eis recipere contigerit. In omnibus predictis casibus moderate tamen domini ab eis adiutorium exigant et requirant .b..

Rechte Glosse

.b.¶ nota: dominus ab homnibus suis moderate adiutoria exigere et requirere debere, ut hic et i. l. proxima


Textkritischer Apparat
Allegationen
Quellenverweise

Keine Titel-Referenzen gefunden.