Linke Glosse
Haupttext
22 De fide mercatorum in mercibus adhibenda. De fide mercatorum De fide mercatorum in vendendis mercibus adhibenda De fide mercatorum in vendendis mercationibus
Magistros -a mechanicarum artium, quorum operis et operibus homines carere non possunt, legaliter et fideliter sua opera exercere debere iubemus. ¶ Aurifices scilicet, qui in auro et argento laborant, sellarios, scutarios, frenarios atque lormerios, caldararios, fabros, qui eris et ferri quecumque opera formant, balistas etiam facientes et arcus et generaliter omnes artifices cum fide et studio, prout artificium unusquisque melius noverit, volumus operari. ¶ Specialiter autem scutariis et sellariis iniungimus, ut emptores certiorare fideliter debeant, utrum argento vel stagno superposite sint picture, et quod sellas et scuta munire debeant necessariis et fortibus guarnimentis. ¶ Buccerios autem et piscium venditores, qui vite hominum necessaria subministrant et ex quorum fraudibus maximum posset non rebus tantummodo, sed personis etiam dampnum inferri, in eorum mercibus et mercationibus volumus esse fideles, videlicet ut scrofas pro porcis vel carnes morticinas aut ab uno die in alium reservatas, si hec emptoribus non predixerint, seu qualitercumque corruptas vel infectas in dampnum et deceptionem emptorum vendere non presumant. ¶ Venditores etiam piscium in corruptis piscibus non vendendis et ab uno die in alium sine predictione similiter reservatis fidem precipimus observare. ¶ Et ut predicti omnes et singuli superius nominati rerum vitium vendendarum ex fide predicant et ut cibos pridie preparatos et in die altera calefactos similiter sine predictione non vendant. ¶ Venditores etiam candelarum eas fideliter faciant nec in eis in emptorum dispendium admisceant aliquid cere nec eisdem nisi bombicinum papirum includant, vel, si aliter fecerint, emptores exinde certiorare curabunt. ¶ Tabernariis autem et venditoribus vini quibuslibet prohibemus, ne vendere audeant vinum limphatum pro puro. ¶ Nullus in regno nostro laboret aurum, quod per libram de puro puro teneat quam octo uncias. Similiter argentum aliquis non laboret, quod minus [f. 48v] undecim unciis puri argenti per libram tenere noscatur. Quod obtinet, sive venale opus huiusmodi aurifices pro se faciant sive ab alio recepta materia opus fingant, ut anulos, fibulas, parapsides vel cuppas aureas aut argenteas, in quibus aliquid ultra predictam quantitatem et formam a materiarum dominis admisceri petatur. ¶ Et ut omnis artificibus ipsis committendarum fraudium via et materia precludatur, per loca quelibet duos eligi volumus fide dignos per terre baiulos ordinandos, quibus imminentibus predicta omnia in statu conservari debeant et debite executioni contradi, ac per eos artificum fraudes nostre curie nuntientur. ¶ Quorum officialium nomina per litteras sub sigillis et subscriptionibus eligentium eos et eorum, qui in hiis consilium dederint eligendis, ad nos vel locorum dominos volumus destinari, ut ex approbatione nostra vel aliorum, quorum inererit, retineantur ydonei et non ydonei refutentur, in eorum locum, qui minus ydonei visi fuerint, in subscripta forma ydoneis subrogandis. Quos officiales, ut officium eis commissum fideliter et diligenter exerceant, tactis sacrosanctis evangeliis sacramenti religione volumus obligari. ¶ Electorum etiam nomina predictorum in quaternionibus nostre curie volumus contineri, ut de eis dubitatio in posterum obiri non possit. ¶ Statuimus .a. etiam constitutione presenti, ut baiuli nostri, qui pro tempore fuerint, operariorum operas, messorum scilicet, vindemiatorum et similium, sub certa mercede .b. constituant .c., cuius constitutionis metam transgredi operariis non licebit. Quam si transgressi fuerint, et receptam mercedem amittant et quadruplum curie nostre solvant. ¶ Et ut fraudes artificum singulorum pena .d. non careant, si contra prohibitionem et ordinationem nostram in eorum artificiis fuerint inventi dolose versari, prima vice deprehensus in dolo falsa opera faciens vel cibaria prohibita vel corrupta vel vinum limphatum pro puro vendendo, libram auri purissimi fisco .e. nostro componat, quam si propter inopiam dare non poterit, fustigetur. Iterato deprehensus in simili manum perdat. Tertio deprehensus talia perpetrare suspensus in furcis mortis periculum subeat, quod iusto iudicio meruit totiens illicita committendo et non corrigendo commissa. ¶ Eadem pena prefatis officialibus imminente, si prece vel pretio, amore delinquentium mercatorum vel artificum aut timore corrupti magne curie nostre vel regionum iustitiariis commissa neglexerint nuntiare. .f. .
Rechte Glosse
-aglossa et index mancant in V2; F: textus corruptus et divisus; textus completus e glossa ordinaria ¶ Magistros. Haec constitutio sanctissima [est si bene] servaretur, sed baiulorum exer[crescente ma]litiam occupat, iubet [enim et specialiter nom]inet omnes artifi[ces, ut fideliter] se gerant in eorum [officio et maxi]me buccesii et [piscatores, et] quod duo eligantur [in civitate, qui] presint eis, qui nuncient [curiae nostrae frau]des artificum, et gra[vissimas penas im]ponit contrafacientibus, ut patet in littera, contrafacientibus tam artificibus, quam illis duobus officialibus, sui electis, in quorum loco baiuli hodie succe[sser]unt, et facit hanc constitutioni ff. de offi. prae. urbis. Sequens constitutio dicit, quod mercatores tam pannorum, quam aliarum rerum, debent habere mensuras, quas a fisco ceperunt. Item dicit qualiter debeant mensurare pannos, quod non mul[tum] abstrahant ipsos, sive tirent, quod male servatur. In tercia sequenti constitutione contrafacientibus penam imponit, que pena duplicatur, si [d]ecipiant peregrinos, ut in tercia sequenti constitutione. .
.a.¶ Iste § usque ad versiculum illum: 'et ut fraudes artificum', loquitur de statuenda mercede operatorum, et statutum a baiulo non observantium ponit penas. Sequens vero versiculus 'et ut fraudes', refert se ad id, quod superius dixerat de artificibus et mercatoribus, et quia ibi pene non observantium non erant posite, hic ponuntur. Imponuntur etiam pene officialibus prefectis ad hoc, si delictum mercatorum, et artificum negligunt nuntiare. .
.b.¶ Nota operariorum scilicet *messorum, vindemiatorum* et similium sub mercede certa constitui debere.
.c.¶ Nota: baiulos in locis in quibus fuerint pro tempore statuta facere posse.
.d.¶. Nota: in delictis pene ordinem poni, ut i(nfra). et i(nfra).e. l. ad legi. supra e. de illic. por. ar. per tectum, supra de iure. re. rega. l. cum universis> SL: beachte die in der Glosse höher aggregierten leges in lon. de furt. l. de latronibus et l. si quis latro. i(nfra). de lenonci. l. i. circa finem.
.e.¶ Fiscum vocat imperialem cameram non baiulum secundum quod quidam volunt dicere, nam cum fiscus dicatur ultimus successor, ut s. de iure. re. reg. l. si quando intelligitur de imperiali camera, non de baiulo, i(nfra). e. Beachte: die in Bezug genommene Stelle befindet sich jedoch "oben" und nicht "unten"; unten einschlägig wäre E7, p. 465 lin. 5f - aber Konstitution nicht in V2 aufgenommen! Kein Infot. l. penult.
.f.¶ Ergo ad eorum cognitionem pertinent, aliter non esset eis nuntiandum, ut i. t. proximo l. animalia.