Linke Glosse
-b¶ Ponit causas pertinentes ad officium iustitiarii tam civiles, quam criminales. .
Haupttext
Iustitiariis -b nomen et normam ius et iustitia contulerunt, quibus quanto magis in nomine sunt affines tanto eorum veri et solliciti debent esse cultores. Hinc est, quod ipsorum iudiciis cause capitales et maxime reservantur. Hinc est, quod ipsorum officium debet esse gratuitum nec ipsum licet alicui pretii venalitate mercari. Que igitur ad ipsorum cognitionem pertinent predecessorum nostrorum assisiis comprehensa, apertius diffinimus -c : Latrocinia scilicet, magna -d furta, fracture domorum, insultus excogitati -e , incendia, incisiones arborum fructiferarum et vitium -f , vis mulieribus illata, duella, crimina maiestatis, arma moluta, defense imposite et contempte ab aliis vel pro aliis ab eisdem et generaliter omnia, de quibus convicti penam sui corporis vel mutilationem membrorum sustinere deberent. Magnum autem furtum accipimus ultra viginti -g augustales, etiam si civiliter de furto ipso agatur, ut tamen etiam de quantitate minori -h coram iustitiario ad corporalem penam possit criminaliter accusatio intentari. Cognitionem etiam civilium causarum in defectu camerariorum .a. et baiulorum .b. ad officium suum pertinere cognoscant. Defectus vero in camerariis et baiulis tunc esse videtur, videlicet cum post duos menses a die proclamationis ad ipsos facte cause eis commisse O- fuerint nec conquerentibus in rationibus .d. suis satisfaciunt, ut tenentur et debent, nisi instructionis necessitas desiderate terminum exigat longiorem, eodem per omnia observando in dominis, de quibus constiterit infra predictum tempus ad requisitionem superioris vel mandatum nostrum hominibus nolle facere iustitie complementum. De feudis .e. etiam et rebus feudalibus ipsi cognoscant .f. preter questiones de castris et baroniis et magnis feudis, que in quaternionibus .g. doane nostre scripta .h. sunt, que omnia singulariter cognitioni nostre curie reservamus. -oo