II.5 [II. 9]
Linke Glosse

.c.¶ licet pater non conveniatur neque teneatur nomine filii, nisi, ut hic notum est: si tamen filiusfamilias civiliter conveniatur, concipitur libellus nomine filii, et respondebit pater, ut C. de bo. ma. l. ii. In adventicia tamen hereditate filiofamilias delata tribus modis sit distinctio, scilicet, an pater et filius consentiant, an tantum filius, an tantum pater, ut C. *que bo(nis) que li(ber)* l. ult. In hiis, qui sunt sub tutela vel cura, distingue, ut maior infante possit, vel ipse conveniri auctoritate tutoris vel curatoris, nisi sit absens vel ipse tutor vel curator. Quando vero est minor infante, tutor tantum, ut ff. de admini. tu. l. i. G[uisandus de Rubo]


.d.¶ nota bonorum successio nemini defferri et alium succedere.


Haupttext

Ob filiorum culpas innocentes patres arceri non tam iniustum quam impium reputantes presentis nostre pietatis decreto decernimus patrem .a. superstitem ex delicto filii in nullo prorsus affligi .b. vel puniri .c. debere. Mortuo .d. vero patre, si liberos alios preter foriudicatum non habeat, bona, que ei ex successione patris mortui deferri deberent, fisci nostri iuribus vendicentur. Si autem liberos alios habeat, si quidem res tales sint, que dividi possint, hereditarie vel feudales, in parte contingente foriudicatum pro numero liberorum fiscus noster succedat. Si quidem fratrem vel sororem denique in capillo non habeat, in bonis .e. ipsis fiscum nostrum esse decernimus successorem .f. , omnibus, que super criminibus maiestatis .g. veteres iuris auctores tam contra ipsos reos quam successores eorum specialiter induxerunt, in suo robore duraturis.

Rechte Glosse
Textkritischer Apparat