I. 53,1
Linke Glosse

-a.¶ Et si infra tempus hoc non venerit aliquis ad conquerendum, postea non audietur, ut C. qui ac(cusare) non pos(sunt) l. si ea, cum multis similibus, ibi notat. Andreas [de Barulo].


Haupttext
De inquisitionibus faciendis.

Inquisitiones generales per provincias et partes provinciarum, ubi et quando expedire viderint, iustitiarii facere non obmittant de malefactoribus et hominibus male conversationis et vite per seipsos, iudices et notarios suos et non per alios simplices, quibus eas hactenus committebant. Comminabuntur autem predicti iustitiarii et comminationes observent, quod quicumque de hiis, qui presentes coram eis fuerint vel ad quorum notitiam edictum de inquisitione generaliter facienda pervenerit, super iniuriis suis querelam aut de mala fama seu conversatione cuiuspiam vel de aliquo crimine vel maleficio in provincia perpetrato veritatem non deposuerit vel querelam, donec instantia faciende inquisitionis duraverit, de maleficiis usque ad diem illum antea perpetratis et de iniuriis sibi illatis ut accusator, delator aut testis nullatenus audiatur -a. , nisi iustam et probabilem timoris vel ignorantie causam pretenderit repellendus, propter quam edicti tempore conqueri vel in inquisitione deponere minime potuisset.

Rechte Glosse
Textkritischer Apparat
Allegationen
Binnenverweise

Keine Quellen-Referenzen gefunden.

Quellenverweise