I. 26
Linke Glosse
Haupttext

Circa -g violentiarum penas eas patientibus satis credimus sacris constitutionibus predecessorum nostrorum et nostris esse provisum. Quendam tamen -h iuris rigorem circa destitutiones violentas inductum, quod destituto contra destituentem tantum vel eius heredes restituende possessionis beneficio succurrebat -i nec contra eum, in quem ab ipso violento vel eius heredibus transferebatur possessio, ad recuperandam eandem aliquod remedium inducebat, imperiali providentia lenire volentes atque ipsius iuris defectum congruo et necessario supplemento supplere disponimus per violentiam destitutum non ut olim provisione carere, sed electionem habere, utrum ipsum destituentem vel eius heredes, si possessionem in alterum transtulit, ad interesse -k convenire, prout predicto iure cavetur, vel detentorem, qui a deiectore causam habet, per quascumque manus possessio ambulaverit, sive sciens sive ignorans fuerit, possessionem recuperare velit amissam, condicione ex lege presenti ad recuperandam .a. possessionem ipsam indulta. Sepe etenim contingebat, ut qui a possessione cadebat, dum vel probationes de dominio non habebat vel cum deiector erat forte non solvendo, omni remedio se inveniebat exclusum.

Rechte Glosse

-k¶ Vel ad rem ipsam, quia cum interitus non liberet violentum, multo minus alienatio. Res enim est in obligatione, interesse in solutione, ut C. unde vi l. ii, quod dic ut in summa, unde vi § competit interdictum hocet Kein Info§ licet autem secundum Azonem.


Textkritischer Apparat