Linke Glosse
Haupttext
De alienationibus rerum in iudicio deductarum.
Eorum fraudibus occurrentes, qui res mobiles vel immobiles seu etiam incorporales ante litem contestatam vel etiam ^post citationem factam in alium quemlibet potentiorem transtulerint ad interesse .a. , cuius probatio est difficilis .b. .c. et incerta, sed in tertia aestimationis rei, quam transtulerint transtulerittranstulerint , condemnari, quam Nostro aerario praecipimus applicari. Quod si post litem motam res litigiosi iudicii in vitium cadentes aliquis scienter transtulerit, ut processum iudicii valeat impedire, venditor rei venditae pretio, emptor etiam sciens alio tanto pretio, utroque fisco applicando, mulctetur. -d. Si autem sciens emptor probari non poterit, cum presumatur ignorans propter bonam fidem suam, pretium recuperare volumus, quod exsolvit, et de tanto pretio, in quo venditor, qui semper sciens invenitur, ut prediximus, est dampnandus, quartam lucri facere volumus ignorantem emptorem, reliquis tribus partibus fisci nostri iuribus sociandis. Que omnia non tantum in ventionibusvenditionibus venditionibus, sed in quibuslibet contractibus locum habeant. Contractus tamen transactionum, dotium et donationum propter nuptias necnon divisionum per legati vel fideicommissi causam factarum excipimus tenore etiam veteris iuris .e. exceptos.
Rechte Glosse
.a.¶ ut ff. de ali. iud. mut. causa fa. l. i. § i. et l. item § hec actioet C. e. t. l. i.interesse.
.b.¶ ut ff. de praetor. stip. l. fi. C. de sen. que pro eo, quod inter est l. i. § in aliis autem.
.c.¶ nota: probationem interesse fore difficilem et incertam
-d.¶ C. de liti. l. fi.
.e.¶ ut C. de liti. l. fi. circa fi.