II.10.2 [II. 19]
Linke Glosse

oo--¶ istud triduum, sicut hic dicit, numeratur a die oblati libelli, scilicet in iudicio, non a die citationis facte, quod ex eo apparet, quia exceptio dilatoria tunc opponitur quando reus neccesse habet litem contestari, hoc est oblato libello in loco iudicii et ad hoc apponitur, ut litis contestatio differatur et probatur, hec s(upra) e. l. dilationes ibi nisi dilatoria conpetens exceptio etc. et ibi in ipso loco iudicii etc. Quomodo ergo curret tempus exceptioni vel actioni antequam debeat vel possit proponi? Et certe nullo modo, ut C. de iure dot. l. rebus § omnis, et de an. exceptio. l. i. § fi. et de prescript. xxx annorum l. cum notissimi § illud aut. Citatione autem facta libello in iudicio non oblato reus non habet necesse litem contestari: immo nec in iudicio comparere, nisi termino a iure vel a iudice sibi dato, ut supra lit. cita. l. i. et ii. et s. l. dilationes. Cum ergo nondum venit dies exceptionis dilatorie et non p(otest) ei prescribi, ut de presc(ript). xxx an(norum) § item ut incipiat . G[uisandus de Rubo]


Haupttext

Exceptiones dilatorias, prout communis iuris -a etiam regulis est inductum, in ipso iudicii exordio proponendas infra triduum -b oo-- a die oblati libelli -c in civili vel criminali iudicio obici posse censemus. In quibus, si de eis in continenti constare non possit, sed dilationem requirat is, qui ipsas obicit, sacramento -d -o prius, si hoc iudex decreverit, prestito, quod non tantum causa differendi vel frustrandi iudicii ipsas conventus opponat, sed quod eas ad levamen cause sue se probare posse confidit, ad probandum easdem octo dierum terminus concedatur, nisi reus in longinquis probationes se habere iuraverit, quo quidem casu, consideratis locorum distantiis, causarum qualitatibus et condicionibus personarum, terminus longior debebit et poterit indulgeri, et si in earum probatione reus defecerit, in omnes expensas -e sacramento actoris cum taxatione iudicis declarandas ab eo occasione predicte dilationis factas ipsum decernimus condempnari.

Rechte Glosse
Textkritischer Apparat