II.10.4 [II. 21]
Linke Glosse

-e¶ Corrigitur primo C. qui ac. non poss. l. neganda. Sed certe [lex] neganda non corrigitur, quia alius casus ponitur, et in l. neganda nec corrigitur l. is qui ff. de iud. pub., quia in alio casu loquitur, sed sola lex C. qui accusare non poss. l. priuscorrigitur. Andreas [de Barulo]


Haupttext

Si civiliter agens ab adversario criminaliter -e accusetur vel criminaliter accusans ab adversario similiter de maiori crimine impetatur, non ut olim -f litis contestationem vel processum iudicii volumus impediri, sed absque preiudicio aliquo in utraque causa simul procedendum esse censemus, etiamsi crimen maiestatis fuerit obiectum, et in utroque iudicio, secundum quod iuris est et causarum qualitas exegerit, procedatur. Evidens enim accusati videtur esse nequitia .a. et frustratio manifesta, qui non prius adversarium suum voluerit accusare vel de maiori crimine convenire nec etiam crimen, quod maiestatem nostram leserit, zelo fidelitatis accensus proponere voluerit, quam esset ab eo, qui iura vel iniuriam suam prosequitur, in iudicio lacessitus. Eadem censura servanda in quibuslibet .b. preiudicialibus aliis, etiamsi tales sint, ex quibus probatis nullum retro iudicium redderetur, dummodo peritorum iuris varietate decisa super principali causa tantummodo diffinitiva condempnationis .c. vel absolutionis sententia proferatur. In emergentibus .d. tamen questionibus, veluti super incompetentia iudicis .e. allegata aut super dilationibus dandis vel super personis testium, qui interdum a dicendo testimonio repelluntur, et similibus primitus terminandis, in quibus communis iuris altercatio conquievit, presenti lege nichil volumus innovari.

Rechte Glosse
Textkritischer Apparat